De brevitate vita
Ī. 1 Maior pars mortālium, Paulīnē, dē nātūrae malignitāte conqueritur, quod in exiguum aeuī gignimur, quod haec tam uēlōciter, tam rapidē datī nōbīs temporis spatia dēcurrant, adeō ut exceptīs admodum paucīs cēterōs in ipsō uītae apparātū uīta dēstituat. Nec huic pūblicō, ut opīnantur, malō turbā tantum et imprūdēns uulgus ingemuit; clārōrum quoque uirōrum hic affectus querellās ēuocāuit.
2 Inde illa maximī medicōrum exclāmātiō est: "uītam breuem esse, longam artem". Inde Aristotelis cum rērum nātūrā exigentīs minimē conueniēns sapientī uirō līs: "aetātis illam animālibus tantum indulsisse, ut quīna aut dēna saecula ēdūcerent, hominī in tam multa ac magna genitō tantō citeriōrem terminum stāre." 3 Nōn exiguum temporis habēmus, sed multum perdidimus. Satis longa uīta et in maximārum rērum cōnsummātiōnem largē data est, sī tōta bene collocārētur; sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nūllī bonae reī impenditur, ultimā dēmum necessitāte cōgente, quam īre nōn intellēximus trānsīsse sentīmus. 4 Ita est: nōn accipimus breuem uītam sed fēcimus, nec inopēs eius sed prōdigī sumus. Sīcut amplae et rēgiae opēs, ubi ad malum dominum peruēnērunt, mōmentō dissipantur, at quamuīs modicae, sī bonō cūstōdī trāditae sunt, ūsū crēscunt: ita aetās nostra bene dispōnentī multum patet.
IĪ. 1 Quid dē rērum nātūrā querimur? Illa sē benignē gessit: uītā, sī utī sciās, longa est. [At] alium īnsatiābilis tenet auāritia; alium in superuacuīs labōribus operōsa sēdulitās; alius uīnō madet, alius inertia torpet; alium dēfetīgat ex aliēnīs iūdiciīs suspēnsa semper ambitiō, alium mercandī praeceps cupiditās circā omnīs terrās, omnia maria spē lucrī dūcit; quōsdam torquet cupīdō mīlitiae numquam nōn aut aliēnīs perīculīs intentōs aut suīs ānxiōs; sunt quōs ingrātus superiōrum cultus uoluntāriā seruitūte cōnsūmat; 2 multōs aut affectātiō aliēnae fōrmae aut suae querella dētinuit; plērōsque nihil certum sequentis uagā et incōnstāns et sibi displicēns leuitās per noua cōnsilia iactāuit; quibusdam nihil quō cursum dērigant placet, sed marcentīs ōscitantīsque fāta dēprēndunt, adeō ut quod apud maximum poētārum mōre ōrāculī dictum est uērum esse nōn dubitem: "Exigua pars est uītae quā uīuimus. Cēterum quidem omne spatium nōn uīta sed tempus est. 3 Urgent et circumstant uitia undique nec resurgere aut in dispectum uērī attollere oculōs sinunt. Et immersōs et in cupiditātem īnfīxōs premunt, numquam illīs recurrere ad sē licet. Sī quandō aliquā fortuitō quiēs contigit, uelut profundō marī, in quō post uentum quoque uolūtātiō est, fluctuantur nec umquam illīs ā cupiditātibus suīs ōtium stat. 4 Dē istīs mē putās dīcere, quōrum in cōnfessō mala sunt? Aspice illōs ad quōrum fēlīcitātem concurritur:bonīs suīs effōcantur. Quam multīs dīuitiae grauēs sunt! Quam multōrum ēloquentia et cotīdiāna ostentandī ingeniī sollicitātiō sanguinem ēdūcit! Quam multī continuīs uoluptātibus pallent! Quam multīs nihil libērī relinquit circumfūsus clientium populus! Omnīs dēnique istōs ab īnfimīs usque ad summōs pererrā: hic aduocat, hic adest, ille perīclitātur, ille dēfendit, ille iūdicat, nēmō sē sibi uindicat, alius in alium cōnsūmitur. Interrogā dē istīs quōrum nōmina ēdiscuntur, hīs illōs dīnōscī uidēbis nōtīs: ille illīus cultor est, hic illīus; suus nēmō est. 5 Deinde dēmentissima quōrundam indignātiō est: queruntur dē superiōrum fastīdiō, quod ipsīs adīre uolentibus nōn uacāuerint! Audet quisquam dē alterīus superbiā querī, quī sibi ipse numquam uacat? Ille tamen tē, quisquis es, īnsolentī quidem uultū sed aliquandō respexit, ille aurēs suās ad tua uerba dēmīsit, ille tē ad latus suum recēpit: tū nōn īnspicere tē umquam, nōn audīre dignātus es. Nōn est itaque quod ista officia cuīquam imputēs, quoniam quidem, cum illa facerēs, nōn esse cum aliō uolēbās, sed tēcum esse nōn poterās.
IĪĪ. 1 Omnia licet quae umquam ingenia fulsērunt in hōc ūnum cōnsentiant, numquam satis hanc hūmānārum mentium cālīginem mīrābuntur: praedia sua occupārī ā nūllō patiuntur et, sī exigua contentiō est dē modō fīnium, ad lapidēs et arma discurrunt; in uītam suam incēdere aliōs sinunt, immō uērō ipsī etiam possessōrēs eius futūrōs indūcunt; nēmō inuenītur quī pecūniam suam dīuidere uelit, uītam ūnusquisque quam multīs distribuit! Adstrictī sunt in continendō patrimōniō, simul ad iactūram temporis uentum est, profūsissimī in eō cuius ūnīus honesta auāritia est. 2 Libet itaque ex seniōrum turbā comprēndere aliquem: "Peruēnisse tē ad ultimum aetātis hūmānae uidēmus, centēsimus tibi uel suprā premitur annus: agedum, ad computātiōnem aetātem tuam reuocā. Dūc quantum ex istō tempore crēditor, quantum amīca, quantum rēx, quantum cliēns abstulerit, quantum līs uxōria, quantum seruōrum coercitiō, quantum officiōsa per urbem discursātiō; adice morbōs quōs manū fēcimus, adice quod et sine ūsū iacuit: uidēbis tē pauciōrēs annōs habēre quam numerās. 3 Repete memoriā tēcum quandō certus cōnsiliī fuerīs, quotus quisque diēs ut dēstināuerās recesserit, quandō tibi ūsus tuī fuerit, quandō in statū suō uultus, quandō animus intrepidus, quid tibi in tam longō aeuō factī operis sit, quam multī uītam tuam dīripuerint tē nōn sentiente quid perderēs, quantum uānus dolor, stulta laetitia, auida cupiditās, blanda conuersātiō abstulerit, quam exiguum tibi dē tuō relictum sit: intellegēs tē immātūrum morī." 4 Quid ergō est in causā? Tamquam semper uīctūrī uīuitis, numquam uōbīs fragilitās uestra succurrit, nōn obseruātīs quantum iam temporis trānsierit; uelut ex plēnō et abundantī perditis, cum interim fortasse ille ipse quī alicui uel hominī uel reī dōnātur diēs ultimus sit. Omnia tamquam mortālēs timētis, omnia tamquam immortālēs concupīscitis. 5 Audiēs plērōsque dīcentēs: "Ā quīnquāgēsimō annō in ōtium sēcēdam, sexāgēsimus mē annus ab officiīs dīmittet." Et quem tandem longiōris uītae praedem accipis? Quis ista sīcut dispōnis īre patiētur? Nōn pudet tē reliquiās uītae tibi reseruāre et id sōlum tempus bonae mentī dēstināre quod in nūllam rem cōnferrī possit? Quam sērum est tunc uīuere incipere cum dēsinendum est? Quae tam stulta mortālitātis oblīuiō in quīnquāgēsimum et sexāgēsimum annum differre sāna cōnsilia et inde uelle uītam inchoāre quō paucī perdūxērunt?
IV. 1 Potentissimīs et in altum sublātīs hominibus excidere uocēs uidēbis quibus ōtium optent, laudent, omnibus bonīs suīs praeferant. Cupiunt interim ex illō fastīgiō suō, sī tūtō liceat, dēscendere; nam ut nihil extrā lacessat aut quatiat, in sē ipsa fortūna ruit. 2 Dīuus Augustus, cui dīī plūra quam ūllī praestitērunt, nōn dēsiit quiētem sibi precārī et uacātiōnem ā rē pūblicā petere; omnis eius sermō ad hōc semper reuolūtus est, ut spērāret ōtium: hoc labōrēs suōs, etiam sī falsō, dulcī tamen oblectābat sōlāciō, aliquandō sē uīctūrum sibi. 3 In quādam ad senātum missa epistula, cum requiem suam nōn uacuam fore dignitātis nec ā priōre glōriā discrepantem pollicitus esset, haec verba inuēnī: "Sed ista fierī speciōsius quam prōmittī possunt. Mē tamen cupīdō temporis optātissimī mihi prōuēxit, ut quoniam rērum laetitia morātur adhūc, praeciperem aliquid uoluptātis ex uerbōrum dulcēdine." 4 Tanta uīsa est rēs ōtium, ut illam, quia ūsū nōn poterat, cōgitātiōne praesūmeret. Quī omnia uidēbat ex sē ūnō pendentia, quī hominibus gentibusque fortūnam dabat, illum diem laetissimus cōgitābat quō magnitūdinem suam exueret. 5 Expertus erat quantum illa bona per omnīs terrās fulgentia sūdōris exprimerent, quantum occultārum sollicitūdinum tegerent: cum cīuibus prīmum, deinde cum collēgīs, nouissimē cum affīnibus coāctus armīs dēcernere marī terrāque sanguinem fūdit. Per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam Asiamque et omnīs prope ōrās bellō circumāctus Rōmānā caede lassōs exercitūs ad externa bella conuertit. Dum Alpēs pācat immixtōsque mediae pācī et imperiō hostēs perdomat, dum [ut] ultrā Rhēnum et Euphrāten et Dānuuium terminōs mouet, in ipsā urbe Mūrēnae, Caepiōnis Lepidī, Egnātī, aliōrum in eum mucrōnēs acuēbantur. 6 Nōndum hōrum effūgerat īnsidiās: fīlia et tot nōbilēs iuuenēs adulteriō uelut sacrāmentō adāctī iam īnfrāctam aetātem territābant Paulusque et iterum timenda cum Antōniō mulier. Haec ulcera cum ipsīs membrīs abscīderat: alia subnāscēbantur; uelut graue multō sanguine corpus parte semper aliquā rumpēbātur. Itaque ōtium optābat, in huius spē et cōgitātiōne labōrēs eius residēbant, hoc uōtum erat eius quī uōtī compotēs facere poterat.
V. 1 M. Cicerō inter Catilīnās, Clōdiōs iactātūs Pompēiōsque et Crassōs, partim manifēstōs inimīcōs, partim dubiōs amīcōs, dum fluctuātur cum rē pūblicā et illam pessum euntem tenet, nouissimē abductus, nec secundīs rēbus quiētus nec aduersārum patiēns, quotiēns illum ipsum cōnsulātum suum nōn sine causā sed sine fīne laudātum dētestātur! 2 Quam flēbilēs uōcēs exprimit in quādam ad Atticum epistulā iam uīctō patre Pompēiō, adhūc fīliō in Hispāniā frāctā arma refouente! "Quid agam", inquit, "hic, quaeris? Moror in Tusculānō meō sēmilīber." Alia deinceps adicit, quibus et priōrem aetātem complōrat et dē praesentī queritur et dē futūrā dēspērat. 3 Sēmilīberum sē dīxit Cicerō: at mē herculēs numquam sapiēns in tam humile nōmen prōcēdet, numquam sēmilīber erit, integrae semper lībertātis et solidae, solūtus et suī iūris et altior cēterīs. Quid enim suprā eum potest esse quī suprā fortūnam est?
VĪ. 1 Līuius Drūsus, uir ācer et uehemēns, cum lēgēs nouās et māla Gracchāna mōuisset stīpātus ingentī tōtīus Ītaliae coetū, exitum rērum nōn peruidēns, quās nec agere licēbat nec iam līberum erat semel incohātās relinquere, exsecrātus inquiētam ā prīmōrdiīs uītam dīcitur dīxisse: ūnī sibi nē puerō quidem umquam fēriās contigisse. Ausus est enim et pūpillus adhūc et praetextātus iūdicibus reōs commendāre et grātiam suam forō interpōnere tam efficāciter quidem, ut quaedam iūdicia cōnstet ab illō raptā. 2 Quō nōn ērumperet tam immātūra ambitiō? Scīrēs in malum ingēns et prīuātum et pūblicum ēuāsūram tam praecoquem audāciam. Sērō itaque querēbātur nūllās sibi fēriās contigisse ā puerō sēditiōsus et forō grauis. Disputātur an ipse sibi manus attulerit; subitō enim uulnere per inguen acceptō collāpsus est, aliquō dubitante an mors eius uoluntāria esset, nūllō an tempestīua. 3 Superuacuum est commemorāre plūrēs quī, cum aliīs fēlīcissimī uidērentur, ipsī in sē uērum testimōnium dīxērunt perōsī omnem āctum annōrum suōrum; sed hīs querellīs nec aliōs mūtāuērunt nec sē ipsōs: nam cum uerba ērūpērunt, affectus ad cōnsuētūdinem relābuntur. 4 Vestra mē herculēs uīta, licet suprā mīlle annōs exeat, in artissimum contrahētur: ista uitia nūllum nōn saeculum dēuorābunt; hoc uērō spatium, quod quamuīs nātūra currit ratiō dīlātat, cito uōs effugiat necesse est; nōn enim apprēnditis nec retinētis uel ōcissimae omnium reī moram facitis, sed abīre ut rem superuacuam ac reparābilem sinitis.