De brevitate vita
Maior pars mortālium, Paulīnē, dē nātūrae malignitāte conqueritur, quod in exiguum aeuī gignimur, quod haec tam uēlōciter, tam rapidē datī nōbīs temporis spatia dēcurrant, adeō ut exceptīs admodum paucīs cēterōs in ipsō uītae apparātū uīta dēstituat. Nec huic pūblicō, ut opīnantur, malō turbā tantum et imprūdēns uulgus ingemuit; clārōrum quoque uirōrum hic affectus querellās ēuocāuit.
Inde illa maximī medicōrum exclāmātiō> est: “uītam breuem esse, longam artem”. Inde Aristotelis cum rērum nātūrā exigentīs minimē conueniēns sapientī uirō līs: “aetātis illam animālibus tantum indulsisse, ut quīna aut dēna saecula ēdūcerent, hominī in tam multa ac magna genitō tantō citeriōrem terminum stāre.” 3 Nōn exiguum temporis habēmus, sed multum perdidimus.

Satis longa uīta et in maximārum rērum cōnsummātiōnem largē data est, sī tōta bene collocārētur; sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, ubi nūllī bonae reī impenditur, ultimā dēmum necessitāte cōgente, quam īre nōn intellēximus trānsīsse sentīmus. 4 Ita est: nōn accipimus breuem uītam sed fēcimus, nec inopēs eius sed prōdigī sumus. Sīcut amplae et rēgiae opēs, ubi ad malum dominum peruēnērunt, mōmentō dissipantur, at quamuīs modicae, sī bonō cūstōdī trāditae sunt, ūsū crēscunt: ita aetās nostra bene dispōnentī multum patet.
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram
uertere, Maecenas, ulmisque adiungere uitis
conueniat, quae cura boum, qui cultus habendo
sit pecori, apibus quanta experientia parcis,
hinc canere incipiam. uos, o clarissima mundi
lumina, labentem caelo quae ducitis annum;
Liber et alma Ceres, uestro si munere tellus
Chaoniam pingui glandem mutauit arista,
poculaque inuentis Acheloia miscuit uuis;
et uos, agrestum praesentia numina, Fauni
(ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae:
munera uestra cano); tuque o, cui prima frementem
fudit equum magno tellus percussa tridenti,
Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
ter centum niuei tondent dumeta iuuenci;
ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei
Pan, ouium custos, tua si tibi Maenala curae,
adsis, o Tegeaee, fauens, oleaeque Minerua
inuentrix, uncique puer monstrator aratri,
et teneram ab radice ferens, Siluane, cupressum:
dique deaeque omnes, studium quibus arua tueri,
quique nouas alitis non ullo semine fruges
quique satis largum caelo demittitis imbrem.
Quid dē rērum nātūrā querimur? Illa sē benignē gessit: uītā, sī utī sciās, longa est. [At] alium īnsatiābilis tenet auāritia; alium in superuacuīs labōribus operōsa sēdulitās; alius uīnō madet, alius inertia torpet; alium dēfetīgat ex aliēnīs iūdiciīs suspēnsa semper ambitiō, alium mercandī praeceps cupiditās circā omnīs terrās, omnia maria spē lucrī dūcit; quōsdam torquet cupīdō mīlitiae numquam nōn— aut aliēnīs perīculīs intentōs aut suīs ānxiōs; sunt quōs ingrātus superiōrum cultus uoluntāriā seruitūte cōnsūmat; 2 multōs aut affectātiō aliēnae fōrmae aut suae querella dētinuit; plērōsque nihil certum sequentis uagā et incōnstāns et sibi displicēns leuitās per noua cōnsilia iactāuit; quibusdam nihil quō cursum dērigant placet, sed marcentīs ōscitantīsque fāta dēprēndunt, adeō ut quod apud maximum poētārum mōre ōrāculī dictum est uērum esse nōn dubitem: “Exigua pars est uītae quā uīuimus. Cēterum quidem omne spatium nōn uīta sed tempus est.
Urgent et circumstant uitia undique nec resurgere aut in dispectum uērī attollere oculōs sinunt. Et immersōs et in cupiditātem īnfīxōs premunt, numquam illīs recurrere ad sē licet. Sī quandō aliquā fortuitō quiēs contigit, uelut profundō marī, in quō post uentum quoque uolūtātiō est, fluctuantur nec umquam illīs ā cupiditātibus suīs ōtium stat.
Dē istīs mē putās dīcere, quōrum in cōnfessō mala sunt? Aspice* illōs ad quōrum fēlīcitātem concurritur:bonīs suīs effōcantur. Quam multīs dīuitiae grauēs sunt! Quam multōrum ēloquentia et cotīdiāna ostentandī ingeniī sollicitātiō sanguinem ēdūcit! Quam multī continuīs uoluptātibus pallent! Quam multīs nihil libērī relinquit circumfūsus clientium populus! Omnīs dēnique istōs ab īnfimīs usque ad summōs pererrā: hic aduocat, hic adest, ille perīclitātur, ille dēfendit, ille iūdicat, nēmō sē sibi uindicat, alius in alium cōnsūmitur. Interrogā dē istīs quōrum nōmina ēdiscuntur, hīs illōs dīnōscī uidēbis nōtīs: ille illīus cultor est, hic illīus; suus nēmō est.
Deinde dēmentissima quōrundam indignātiō est: queruntur dē superiōrum fastīdiō, quod ipsīs adīre uolentibus nōn uacāuerint! Audet quisquam dē alterīus superbiā querī, quī sibi ipse numquam uacat? Ille tamen tē, quisquis es, īnsolentī quidem uultū sed aliquandō respexit, ille aurēs suās ad tua uerba dēmīsit, ille tē ad latus suum recēpit: tū nōn īnspicere tē umquam, nōn audīre dignātus es. Nōn est itaque quod ista officia cuīquam imputēs, quoniam quidem, cum illa facerēs, nōn esse cum aliō uolēbās, sed tēcum esse nōn poterās.