Illae collationes

Pro T. Annio Milone Oratio

Et­sī ve­re­or, iū­di­cēs, nē tur­pe sit prō for­tis­si­mō vi­rō dī­ce­re in­ci­pi­en­tem ti­mē­re, mi­ni­mē­que de­ce­at, cum T. An­ni­us ip­se ma­gis dē reī pū­bli­cae sa­lū­te quam dē suā per­tur­bē­tur, mē ad eius cau­sam pa­rem ani­mī mag­ni­tū­di­nem ad­fer­re nōn pos­se, ta­men haec no­vī iū­di­cī no­va fōr­ma ter­ret ocu­lōs, quī, quō­cum­que in­cī­dē­runt, cōnsuē­tū­di­nem fo­rī et prīsti­num mō­rem iū­di­ci­ō­rum re­quī­runt. Nōn enim co­rō­na cōn­ses­sūs ve­ster cīnc­tus est, ut so­lē­bat; nōn ūsi­tā­tā fre­quen­tiā stī­pā­tī su­mus: 2. nōn il­la prae­si­dia, quae prō tem­plīs om­ni­bus cer­ni­tis, et­sī con­trā vim con­lo­cā­ta sunt, nōn ad­fe­runt ta­men [ōrā­tō­rī] ali­quid, ut in fo­rō et in iū­di­ciō, quam­quam prae­si­di­īs sa­lū­tā­ri­bus et ne­ces­sā­ri­īs saep­tī su­mus, ta­men nē nōn ti­mē­re qui­dem si­ne ali­quō ti­mō­re pos­sī­mus. Quae sī op­po­si­ta Mī­lō­nī pu­tā­rem, cē­de­rem tem­po­rī, iū­di­cēs, nec in­ter tan­tam vim ar­mō­rum ex­īsti­mā­rem es­se ōrā­tō­rī lo­cum. Sed mē re­cre­at et re­fi­cit Cn. Pom­pēī, sa­pi­en­tis­si­mī et iūstis­si­mī vi­rī, cōn­si­li­um, quī pro­fec­tō nec iūsti­ti­ae suae pu­tā­ret es­se, quem re­um sen­ten­ti­īs iū­di­cum trā­di­dis­set, eun­dem tē­līs mī­li­tum de­dē­re, nec sa­pi­en­ti­ae, te­me­ri­tā­tem con­ci­tā­tae mul­ti­tū­di­nis auc­tō­ri­tā­te pū­bli­cā ar­mā­re. 3. Quam ob rem il­la ar­ma, cen­tu­ri­ō­nēs, co­hor­tēs nōn pe­rī­cu­lum nō­bīs, sed prae­si­di­um dē­nūn­ti­ant; ne­que sō­lum ut quiē­tō, sed eti­am ut mag­nō ani­mō sī­mus hor­tan­tur; ne­que aux­i­li­um mo­do dē­fēn­si­ō­nī me­ae, vē­rum eti­am si­len­ti­um pol­li­cen­tur. Re­li­qua vē­rō mul­ti­tū­dō, quae qui­dem est cī­vi­um, tō­ta no­stra est; ne­que eō­rum quis­quam, quōs un­di­que intuen­tīs, un­de ali­quā fo­rī pars aspi­cī po­test, et huius ex­i­tum iū­di­cī ex­spec­tan­tīs vi­dē­tis, nōn cum vir­tū­tī Mi­lō­nis fa­vet, tum dē sē, dē lī­be­rīs suīs, dē pa­triā, dē for­tū­nīs ho­di­er­nō diē dē­cer­tā­rī pu­tat.
Ūnum ge­nus est ad­ver­sum īn­fēstum­que nō­bīs, eō­rum quōs P. Clō­dī fu­ror ra­pī­nīs et in­cen­di­īs et om­ni­bus ex­i­ti­īs pū­bli­cīs pā­vit: quī hester­nā eti­am con­ti­ō­ne in­ci­tā­tī sunt, ut vō­bīs vō­ce prae­ī­rent quid iū­di­cā­rē­tis. Quō­rum clā­mor sī quī for­te fue­rit, ad­mo­nē­re vōs dē­bē­bit, ut eum cī­vem re­ti­ne­ā­tis, quī sem­per ge­nus il­lud ho­mi­num clā­mō­rēsque max­i­mōs prae ve­strā sa­lū­te ne­glēx­it. 4. Quam ob rem ade­ste ani­mīs, iū­di­cēs, et ti­mō­rem sī quem ha­bē­tis dē­pō­ni­te. Nam—sī um­quam dē bo­nīs et for­ti­bus vi­rīs, sī um­quam dē be­ne me­ri­tīs cī­vi­bus po­testās [vō­bīs] iū­di­can­dī fuit, sī dē­ni­que um­quam lo­cus am­plis­si­mō­rum ōr­di­num dē­lēc­tīs vi­rīs da­tus est, ut sua stu­dia er­gā for­tīs et bo­nōs cī­vīs, quae vol­tū et ver­bīs sae­pe sig­ni­fi­cās­sent, rē et sen­ten­ti­īs dē­clā­rā­rent—hoc pro­fec­tō tem­po­re eam po­testā­tem om­nem vōs ha­bē­tis, ut statuā­tis utrum nōs, quī sem­per ve­strae auc­tō­ri­tā­tī dē­di­tī fui­mus, sem­per mi­se­rī lū­ge­ā­mus, an, diū vex­ā­tī ā per­di­tis­si­mīs cī­vi­bus, ali­quan­dō per vōs ac per ve­stram fi­dem, vir­tū­tem, sa­pi­en­ti­am­que re­cre­ē­mur. 5. Quid enim nō­bīs duō­bus, iū­di­cēs, la­bō­ri­ō­si­us, quid ma­gis sol­li­ci­tum, ma­gis ex­er­ci­tum dī­cī aut fin­gī po­test, quī, spē am­plis­si­mō­rum prae­mi­ō­rum ad rem pū­bli­cam ad­duc­tī, me­tū crū­dē­lis­si­mō­rum sup­pli­ci­ō­rum ca­rē­re nōn pos­su­mus? Equi­dem cē­te­rās tem­pestā­tēs et pro­cel­lās in il­līs dum tax­at flūc­ti­bus con­ti­ō­num sem­per pu­tā­vī Mi­lō­nī es­se su­be­un­dās, quia sem­per prō bo­nīs con­trā im­pro­bōs sēn­se­rat; in iū­di­ciō vē­rō, et in eō cōn­si­liō in quō ex cūnc­tīs ōr­di­ni­bus am­plis­si­mī vi­rī iū­di­cā­rent, num­quam ex­īsti­mā­vī spem ūl­lam es­se ha­bi­tū­rōs Mi­lō­nis ini­mī­cōs, ad eius nōn mo­do sa­lū­tem ex­stin­guen­dam, sed eti­am glō­ri­am per tā­līs vi­rōs īn­frin­gen­dam. 6. Quam­quam in hāc cau­sā, iū­di­cēs, T. An­nī tri­bū­nā­tū, rē­busque om­ni­bus prō sa­lū­te reī pū­bli­cae ge­stīs ad huius crī­mi­nis dē­fēn­si­ō­nem nōn abū­tē­mur. Ni­si ocu­līs vī­de­rī­tis īn­si­di­ās Mī­lō­nī ā Clō­diō fac­tās, nec dē­pre­cā­tū­rī su­mus ut crī­men hoc nō­bīs prop­ter mul­ta prae­clā­ra in rem pū­bli­cam me­ri­ta con­dō­nē­tis, nec postu­lā­tū­rī, ut sī mors P. Clō­dī sa­lūs ve­stra fue­rit, id­cir­cō eam vir­tū­tī Mi­lō­nis po­ti­us quam po­pu­lī Rō­mā­nī fē­lī­ci­tā­tī ad­sig­nē­tis. Sed sī il­lī­us īn­si­di­ae clā­ri­ō­rēs hāc lū­ce fue­rint, tum dē­ni­que ob­se­crā­bō ob­testā­bor­que vōs, iū­di­cēs, sī cē­te­ra āmī­si­mus, hoc sal­tem nō­bīs ut re­lin­quā­tur, ab ini­mī­cō­rum au­dā­ciā tē­līsque vī­tam ut im­pū­ne li­ce­at dē­fen­de­re.
Sed an­te quam ad eam ōrā­ti­ō­nem ve­niō quae est pro­priā ve­strae quaesti­ō­nis, vi­den­tur ea es­se re­fū­tan­da, quae et in se­nā­tū ab ini­mī­cīs sae­pe iac­tā­ta sunt, et in con­ti­ō­ne ab im­pro­bīs, et pau­lō an­te ab ac­cū­sā­tō­ri­bus, ut om­nī er­rō­re su­blā­tō, rem plā­nē quae ve­ni­at in iū­di­ci­um vi­dē­re pos­sī­tis. Ne­gant intuē­rī lū­cem es­se fās eī quī ā sē ho­mi­nem oc­cī­sum es­se fa­te­ā­tur. In quā tan­dem ur­be hoc ho­mi­nēs stul­tis­si­mī dispu­tant? nem­pe in eā quae prī­mum iū­di­ci­um dē ca­pi­te vī­dit M. Ho­rā­tī, for­tis­si­mī vi­rī, quī nōn­dum lī­be­rā cī­vi­tā­te, ta­men po­pu­lī Rō­mā­nī co­mi­ti­īs lī­be­rā­tus est, cum suā ma­nū so­rō­rem es­se in­ter­fec­tam fa­tē­rē­tur. 8. An est quis­quam quī hoc ig­nō­ret, cum dē ho­mi­ne oc­cī­sō quae­rā­tur, aut ne­gā­rī so­lē­re om­nī­nō es­se fac­tum aut rēc­tē et iū­re fac­tum es­se dē­fen­dī? Ni­si vē­rō ex­īsti­mā­tis dē­men­tem P. Āfri­cā­num fuis­se, quī cum ā C. Car­bō­ne [tri­bū­nō plē­bis sē­di­ti­ō­sē] in con­ti­ō­ne in­ter­ro­gā­rē­tur quid dē Ti. Grac­chī mor­te sen­tī­ret, respon­de­rit iū­re cae­sum vi­dē­rī. Ne­que enim pos­set aut Ahā­la il­le Ser­vī­li­us, aut P. Nā­sī­ca, aut L. Opī­mi­us, aut C. Ma­ri­us, aut mē cōn­su­le se­nā­tūs, nōn ne­fā­ri­us ha­bē­rī, sī sce­le­rā­tōs cī­vīs in­ter­fi­cī ne­fās es­set. Ita­que hoc, iū­di­cēs, nōn si­ne cau­sā eti­am fic­tīs fa­bu­līs doc­tis­si­mī ho­mi­nēs me­mo­ri­ae prō­di­dē­runt, eum quī pa­tris ul­cīscen­dī cau­sā mā­trem ne­cā­vis­set, va­ri­ā­tīs ho­mi­num sen­ten­ti­īs, nōn sō­lum dī­vī­na, sed eti­am sa­pi­en­tis­si­mae de­ae sen­ten­tia lī­be­rā­tum. 9. Quod sī duo­de­cim ta­bu­lae noc­tur­num fū­rem quō­quō mo­do, di­ur­num au­tem, sī sē tē­lō dē­fen­de­ret, in­ter­fi­cī im­pū­ne voluē­runt, quis est quī, quō­quō mo­do quis in­ter­fec­tus sit, pū­ni­en­dum pu­tet, cum vi­de­at ali­quan­dō gla­di­um nō­bīs ad ho­mi­nem oc­cī­den­dum ab ip­sīs por­ri­gī lē­gi­bus?
At­quī sī tem­pus est ūl­lum iū­re ho­mi­nis ne­can­dī, quae mul­ta sunt, cer­tē il­lud est nōn mo­do iū­stum, vē­rum eti­am ne­ces­sā­ri­um, cum vī vīs in­lā­ta dē­fen­di­tur. Pu­dī­ci­ti­am cum ēri­pe­ret mī­li­tī tri­bū­nus mī­li­tā­ris in ex­er­ci­tū C. Ma­rī, pro­pin­quus eius im­pe­rā­tō­ris, in­ter­fec­tus ab eō est, cui vim ad­fe­rē­bat. Fa­ce­re enim pro­bus adu­lēscēns pe­rī­cu­lō­sē quam per­pe­tī tur­pi­ter māluit. At­que hunc il­le sum­mus vir sce­le­re so­lū­tum pe­rī­cu­lō lī­be­rā­vit. 10. Īn­si­di­ā­tō­rī vē­rō et la­trō­nī quae po­test īn­fer­rī ini­ūsta nex? Quid co­mi­tā­tūs no­strī, quid gla­diī vo­lunt? quōs ha­bē­re cer­tē nōn li­cē­ret, sī utī il­līs nūl­lō pac­tō li­cē­ret. Est igi­tur haec, iū­di­cēs, nōn scrīp­ta, sed nā­ta lēx; quam nōn di­di­ci­mus, ac­cē­pi­mus, le­gi­mus, vē­rum ex nā­tū­rā ip­sā adripui­mus, hau­si­mus, ex­pres­si­mus; ad quam nōn doc­tī sed fac­tī, nōn īn­sti­tū­tī sed im­bū­tī su­mus, —ut, sī vī­tā no­strā in ali­quās īn­si­di­ās, sī in vim et in tē­la aut la­trō­num aut ini­mī­cō­rum in­cī­dis­set, om­nīs ho­nesta ra­tiō es­set ex­pe­di­en­dae sa­lū­tis. 11. Si­lent enim lē­gēs in­ter ar­ma; nec sē ex­spec­tā­rī iu­bent, cum eī quī ex­spec­tā­re ve­lit, an­te ini­ūstā poe­nā luen­dā sit, quam iū­sta re­pe­ten­da. Et­sī per­sa­pi­en­ter et quō­dam mo­do ta­ci­tē dat ip­sa lēx po­testā­tem dē­fen­den­dī, quae nōn ho­mi­nem oc­cī­dī, sed es­se cum tē­lō ho­mi­nis oc­cī­den­dī cau­sā ve­tat; ut, cum cau­sa nōn tē­lum quae­re­rē­tur, quī suī dē­fen­den­dī cau­sa tē­lō es­set ūsus nōn mi­nīs oc­cī­den­dī cau­sā habuis­se tē­lum iū­di­cā­rē­tur. Quā­prop­ter hoc ma­ne­at in cau­sā, iū­di­cēs, nōn enim du­bi­tō quīn pro­bā­tū­rus sim vō­bīs dē­fēn­si­ō­nem me­am, sī id me­mi­ne­rī­tis quod oblī­vīscī nōn po­testis, īn­si­di­ā­tō­rem iū­re in­ter­fi­cī pos­se.
Se­qui­tur il­lud, quod ā Mi­lō­nis ini­mī­cīs sae­pis­si­mē dī­ci­tur, cae­dem in quā P. Clō­di­us oc­cī­sus est se­nā­tum iū­di­cās­se con­trā rem pū­bli­cam es­se fac­tam. Il­lam vē­rō se­nā­tus nōn sen­ten­ti­īs suīs sō­lum, sed eti­am stu­di­īs com­pro­bā­vit. Quo­ti­ēns enim est il­lā cau­sā ā nō­bīs āc­ta in se­nā­tū! qui­bus ad­sēn­si­ō­ni­bus ūni­ver­sī ōr­di­nis, quam nec ta­ci­tīs nec oc­cul­tīs! Quan­dō enim fre­quen­tis­si­mō se­nā­tū quat­tuor aut sum­mum quīn­que sunt in­ven­tī quī Mi­lō­nis cau­sam nōn pro­bā­rent? Dē­clā­rant huius am­bustī tri­bū­nī plē­bis il­lae in­ter­mortuae con­ti­ō­nēs, qui­bus co­tī­diē me­am po­ten­ti­am in­vi­di­ō­sē crī­mi­nā­bā­tur, eum dī­ce­ret se­nā­tum nōn quod sen­tī­ret, sed quod ego vel­lem dē­cer­ne­re. Quae qui­dem sī po­ten­tia est ap­pel­lan­da—po­ti­us quam aut prop­ter mag­nā in rem pū­bli­cam me­ri­ta me­di­o­cris in bo­nīs cau­sīs auc­tō­ri­tās, aut prop­ter hōs of­fi­ci­ō­sōs la­bō­rēs me­ōs nōn nūl­lā apud bo­nōs grā­tiā,—ap­pel­lā­tur ita sā­nē, dum mo­do ea nōs ūtā­mur prō sa­lū­te bo­nō­rum con­trā āmen­ti­am per­di­tō­rum. 13. Hanc vē­rō quaesti­ō­nem, et­sī nōn est inī­qua, num­quam ta­men se­nā­tus cōn­stituen­dam pu­tā­vit. Erant enim lē­gēs, erant quaesti­ō­nēs vel dē cae­de vel dē vī; nec tan­tum mae­rō­rem ac lūc­tum se­nātuī mors P. Clō­dī ad­fe­rē­bat, ut no­va quaes­tiō cōn­stitue­rē­tur. Cuius enim dē il­lō in­cestō stu­prō iū­di­ci­um dē­cer­nen­dī se­nātuī po­testās es­set ērep­ta, dē eius in­te­ri­tū quis po­test crē­de­re se­nā­tum iū­di­ci­um no­vum cōn­stituen­dum pu­tās­se? Cūr igi­tur in­cen­di­um cū­ri­ae, op­pug­nā­ti­ō­nem ae­di­um M. Le­pi­dī, cae­dem hanc ip­sam con­trā rem pū­bli­cam se­nā­tūs fac­tam es­se dē­crē­vit? quia nūl­la vīs um­quam est in lī­be­rā cī­vi­tā­te suscep­tā in­ter cī­vīs nōn con­trā rem pū­bli­cam. 14. Nōn enim est il­la dē­fēn­siō con­trā vim um­quam op­tan­da, sed nōn num­quam est ne­ces­sā­ria. Ni­si vē­rō aut il­le di­ēs quō Ti. Grac­chus est cae­sus, aut il­le quō Gāius, aut quō ar­ma Sā­tur­nī­nī op­pres­sa sunt, eti­am sī ē rē pū­bli­cā op­pres­sa sunt, rem pū­bli­cam ta­men nōn vol­ne­rā­runt.
Ita­que ego ip­se dē­crē­vī, cum cae­dem in Ap­piā fac­tam es­se cōn­stā­ret, nōn eum quī sē dē­fen­dis­set con­trā rem pū­bli­cam fē­cis­se, sed, cum ines­set in rē vīs et īn­si­di­ae, crī­men iū­di­ciō re­ser­vā­vī, rem no­tā­vī. Quod sī per fu­ri­ō­sum il­lum tri­bū­num se­nātuī quod sen­ti­ē­bat per­fi­ce­re licuis­set, no­vam quaesti­ō­nem nūl­lam ha­bē­rē­mus. Dē­cer­nē­bat enim, ut ve­te­ri­bus lē­gi­bus, tan­tum mo­do ex­trā ōr­di­nem, quae­re­rē­tur. Dī­vī­sa sen­ten­tia est, postu­lan­te ne­sciō quō: ni­hil enim ne­ces­se est om­ni­um mē flā­gi­tia prō­fer­re. Sīc re­li­qua auc­tō­ri­tās se­nā­tūs ēmp­ta in­ter­ces­si­ō­ne su­blā­ta est. 15. At enim Cn. Pom­pēius ro­gā­ti­ō­ne suā et dē rē et dē cau­sā iū­di­cā­vit: tu­lit enim dē cae­de quae in Ap­piā via fac­ta es­set, in quā P. Clō­di­us oc­cī­sus es­set. Quid er­gō tu­lit? nem­pe ut quae­re­rē­tur. Quid por­rō quae­ren­dum est? Fac­tum­ne sit? at cōn­stat. Ā quō? at pā­ret. Vī­dit igi­tur, eti­am in cōn­fes­si­ō­ne fac­tī, iū­ris ta­men dē­fēn­si­ō­nem susci­pī pos­se. Quod ni­si vī­dis­set pos­se ab­sol­vī eum quī fa­tē­rē­tur, cum vi­dē­ret nōs fa­tē­rī, ne­que quae­rī um­quam ius­sis­set, nec vō­bīs tam hanc sa­lū­tā­rem in iū­di­can­dō lit­te­ram quam il­lam trī­stem de­dis­set. Mi­hi vē­rō Cn. Pom­pēius nōn mo­do ni­hil gra­vi­us con­trā Mi­lō­nem iū­di­cās­se, sed eti­am statuis­se vi­dē­tur quid vōs in iū­di­can­dō spec­tā­re opor­tē­ret. Nam quī nōn poe­nam cōn­fes­si­ō­nī, sed dē­fēn­si­ō­nem de­dit, is cau­sam in­te­ri­tūs quae­ren­dam, nōn in­te­ri­tum pu­tā­vit. 16. Iam il­lud ip­se dī­cet pro­fec­tō, quod suā spon­te fē­cit, Pū­bli­ō­ne Clō­diō tribuen­dum pu­tā­rit an tem­po­rī.
Do­mī suae nō­bi­lis­si­mus vir, se­nā­tus prō­pug­nā­tor, at­que il­līs qui­dem tem­po­ri­bus pae­ne pa­trō­nus, avun­cu­lus huius iū­di­cis no­strī, for­tis­si­mī vi­rī, M. Ca­tō­nis, tri­bū­nus plē­bis M. Drū­sus oc­cī­sus est. Ni­hil dē eius mor­te po­pu­lus cōn­sul­tus, nūl­la quaes­tiō dē­crē­ta ā se­nā­tū est. Quan­tum lūc­tum in hāc ur­be fuis­se ā no­strīs pa­tri­bus ac­cē­pi­mus, cum P. Āfri­cā­nō do­mī suae quiēscen­tī il­la noc­tur­na vīs es­set in­lā­ta? Quis tum nōn gemuit? Quis nōn ār­sit do­lō­re, quem im­mor­tā­lem, sī fi­e­rī pos­set, om­nēs es­se cu­pe­rent, eius nē ne­ces­sā­ri­am qui­dem ex­spec­tā­tam es­se mor­tem! Num igi­tur ūl­la quaes­tiō dē Āfri­cā­nī mor­te lā­tā est? cer­tē nūl­la. 17. Quid ita? quia nōn aliō fa­ci­no­re clā­rī ho­mi­nēs, aliō ob­scū­rī ne­can­tur. In­ter­sit in­ter vī­tae dig­ni­tā­tem sum­mo­rurn at­que īn­fi­mō­rum: mors qui­dem in­lā­ta per sce­lus īs­dem et poe­nīs te­ne­ā­tur et lē­gi­bus. Ni­si for­te ma­gis erit par­ri­cī­da, sī quī cōn­su­lā­rem pa­trem quam sī quis hu­mi­lem ne­cā­rit: aut eō mors atrō­ci­or erit P. Clō­dī, quod is in mo­nu­men­tīs maiō­rum suō­rum sit in­ter­fec­tus—hoc enim ab istīs sae­pe dī­ci­tur; pro­in­de qua­si Ap­pi­us il­le Cae­cus vi­am mū­nī­ve­rit, nōn quā po­pu­lus ūte­rē­tur, sed ubi im­pū­ne suī poste­rī la­trō­ci­nā­ren­tur! 18. Ita­que in eā­dem ista Ap­piā viā cum ōr­nā­tis­si­mum equi­tem Rō­mā­num P. Clō­di­us M. Pa­pī­ri­um oc­cī­dis­set, nōn fuit il­lud fa­ci­nus pū­ni­en­dum, ho­mō enim nō­bi­lis in suīs mo­nu­men­tīs equi­tem Rō­mā­num oc­ci­de­rat: nunc eius­dem Ap­pi­ae nō­men quan­tās tra­goe­di­ās ex­ci­tat! Quae cruen­tā­ta an­teā cae­de ho­nestī at­que in­no­cen­tis vi­rī si­lē­bā­tur, ea­dem nunc crē­brō ūsūr­pā­tur, po­steā quam la­trō­nis et par­ri­cī­dae san­gui­ne im­bū­ta est. Sed quid ego il­lā com­me­mo­rō? Com­pre­hēn­sus est in tem­plō Casto­ris ser­vus P. Clō­dī, quem il­le ad Cn. Pom­pēium in­ter­fi­ci­en­dum col­lo­cā­rat: ex­tor­ta est eī cōn­fi­ten­tī sī­cā dē ma­ni­bus: caruit fo­rō po­steā Pom­pēius, caruit se­nā­tū, caruit pū­bli­cō: iānua sē ac pa­ri­e­ti­bus, nōn iū­re lē­gum iū­di­ci­ō­rum­que tēx­it. 19. Num quae ro­gā­tiō lā­ta, num quae no­va quaes­tiō dē­crē­ta est? At­quī sī rēs, sī vir, sī tem­pus ūl­lum dig­num fuit, cer­tē haec in il­lā cau­sā sum­mā om­nia fuē­runt. Īn­si­di­ā­tor erat in fo­rō con­lo­cā­tus, at­que in vesti­bu­lō ip­sō se­nā­tūs; eī vi­rō au­tem mors pa­rā­bā­tur, cuius in vī­tā nī­tē­bā­tur sa­lūs cī­vi­tā­tis; eō por­rō reī pū­bli­cae tem­po­re, quō, sī ūnus il­le oc­cī­dis­set, nōn haec sō­lum cī­vi­tās, sed gen­tēs om­nēs con­ci­dis­sent. Ni­si vē­rō quia per­fec­ta rēs nōn est, nōn fuit poe­ni­en­da: pro­in­de qua­si ex­i­tus rē­rum, nōn ho­mi­num cōn­si­lia lē­gi­bus vin­di­cen­tur. Mi­nus do­len­dum fuit rē nōn per­fec­ta, sed poe­ni­en­dum cer­tē ni­hi­lō mi­nus. 20. Quo­ti­ēns ego ip­se, iū­di­cēs, ex P. Clō­dī tē­līs et ex cruen­tīs eius ma­ni­bus ef­fū­gī! ex qui­bus sī mē nōn vel mea vel reī pū­bli­cae for­tū­na ser­vās­set, quis tan­dem dē in­te­ri­tū meō quaesti­ō­nem tu­lis­set?
Sed stul­tī su­mus quī Drū­sum, quī Āfri­cā­num, Pom­pēium, nō­smet ip­sōs cum P. Clō­diō cōn­fer­re au­de­ā­mus. To­le­rā­bi­lia fuē­runt il­la: P. Clō­dī mor­tem ae­quō ani­mō fer­re nē­mō po­test. Lū­get se­nā­tus, mae­ret eques­ter ōr­dō, tō­ta cī­vi­tās cōn­fec­ta sē­niō est, squā­lent mū­ni­ci­pia, ad­flīc­tan­tur co­lō­ni­ae, agrī dē­ni­que ip­sī tam be­ne­fi­cum, tam sa­lū­tā­rem, tam mānsuē­tum cī­vem dē­sī­de­rant. 21. Nōn fuit eā cau­sā, iū­di­cēs, pro­fec­tō, nōn fuit, cūr si­bi cēn­sē­ret Pom­pēius quaesti­ō­nem fe­ren­dam; sed ho­mō sa­pi­ēns at­que al­ta et dī­vī­na quā­dam men­te prae­di­tus mul­ta vī­dit: fuis­se il­lum si­bi ini­mī­cum, fa­mi­li­ā­rem Mi­lō­nem; in com­mū­nī om­ni­um lae­ti­tiā, sī eti­am ip­se gau­dē­ret, timuit nē vi­dē­rē­tur īn­fir­mi­or fi­dēs re­con­ci­li­ā­tae grā­ti­ae; mul­ta eti­am alia vī­dit, sed il­lud max­i­mē, quam­vīs atrō­ci­ter ip­se tu­lis­set, vōs ta­men for­ti­ter iū­di­cā­tū­rōs. Ita­que dē­lē­git ex flō­ren­tis­si­mīs ōr­di­ni­bus ip­sa lū­mi­na: ne­que vē­rō, quod nōn nūl­lī dic­ti­tant, sē­crē­vit in iū­di­ci­bus le­gen­dīs amī­cōs me­ōs. Ne­que enim hoc cō­gi­tā­vit vir iūstis­si­mus; ne­que in bo­nīs vi­rīs le­gen­dīs id ad­se­quī potuis­set, eti­am sī cu­pīs­set. Nōn enim mea grā­tia fa­mi­li­ā­ri­tā­ti­bus con­ti­nē­tur, quae lā­tē pa­tē­re nōn pos­sunt, prop­te­reā quod cōnsuē­tū­di­nēs vīc­tūs nōn pos­sunt es­se cum mul­tīs; sed, sī quid pos­su­mus, ex eō pos­su­mus, quod rēs pū­bli­ca nōs co­ni­ūn­xit cum bo­nīs: ex qui­bus il­le cum op­ti­mōs vi­rōs le­ge­ret, id­que max­i­mē ad fi­dem suam per­ti­nē­re ar­bi­trā­rē­tur, nōn potuit le­ge­re nōn stu­di­ō­sōs meī. 22. Quod vē­rō tē, L. Do­mi­tī, huic quaesti­ō­nī prae­es­se max­i­mē voluit, ni­hil quae­sī­vit [ali­ud] ni­si iūsti­ti­am, gra­vi­tā­tem, hū­mā­ni­tā­tem, fi­dem. Tu­lit ut cōn­su­lā­rem ne­ces­se es­set: crē­dō, quod prīn­ci­pum mū­nus es­se dū­cē­bat re­siste­re et le­vi­tā­tī mul­ti­tū­di­nis et per­di­tō­rum te­me­ri­tā­tī. Ex cōn­su­lā­ri­bus tē cre­ā­vit po­tis­si­mum: de­de­rās enim quam con­tem­ne­rēs po­pu­lā­rīs īn­sā­ni­ās iam ab adu­lēscen­tiā do­cu­men­ta max­i­ma.
Quam ob rem, iū­di­cēs, ut ali­quan­dō ad cau­sam crī­men­que ve­ni­ā­mus,—sī ne­que om­nis cōn­fes­siō fac­tī est inū­si­tā­ta, ne­que dē cau­sā no­strā quic­quam ali­ter ac nōs vel­lē­mus ā se­nā­tū iū­di­cā­tum est, et lā­tor ip­se lē­gis, cum es­set con­trō­ver­sia nūl­la fac­tī, iū­ris ta­men discep­tā­ti­ō­nem es­se voluit, et eī lēc­tī iū­di­cēs isque prae­po­si­tus est quaesti­ō­nī, quī haec iū­stē sa­pi­en­ter­que discep­tet,—re­li­quum est, iū­di­cēs, ut ni­hil iam quae­re­re ali­ud dē­be­ā­tis, ni­si uter utrī īn­si­di­ās fē­ce­rit. Quod quō fa­ci­li­us ar­gū­men­tīs per­spi­ce­re pos­sī­tis, rem ge­stam vō­bīs dum bre­vi­ter ex­pō­nō, quae­sō, dī­li­gen­ter at­ten­di­te. 24. P. Clō­di­us cum statuis­set om­nī sce­le­re in prae­tū­rā vex­ā­re rem pū­bli­cam, vi­dē­ret­que ita trac­tā es­se co­mi­tia an­nō su­pe­ri­ō­re, ut nōn mul­tōs mēn­sīs prae­tū­ram ge­re­re pos­set,—quī nōn ho­nō­ris gra­dum spec­tā­ret, ut cē­te­rī, sed et L. Pau­lum con­lē­gam ef­fu­ge­re vel­let, sin­gu­lā­rī vir­tū­te cī­vem, et an­num in­te­grum ad dī­la­ce­ran­dam rem pū­bli­cam quae­re­ret,—su­bi­tō re­lī­quit an­num suum, sē­sē­que in an­num prox­i­mum trān­stu­lit: nōn (ut fit) re­li­gi­ō­ne ali­quā, sed ut ha­bē­ret, quod ip­se dī­cē­bat, ad prae­tū­ram ge­ren­dam, hoc est, ad ēver­ten­dam rem pū­bli­cam, plē­num an­num at­que in­te­grum. 25. Oc­cur­rē­bat eī man­cam ac dē­bi­lem prae­tū­ram fu­tū­ram suam cōn­su­le Mi­lō­ne: eum por­rō sum­mō cōn­sēn­sū po­pu­lī Rō­mā­nī cōn­su­lem fi­e­rī vi­dē­bat. Con­tu­lit sē ad eius com­pe­tī­tō­rēs, sed ita, tō­tam ut pe­tī­ti­ō­nem ip­se sō­lus eti­am in­vī­tīs il­līs gu­ber­nā­ret, tō­ta ut co­mi­tia suīs, ut dic­ti­tā­bat, ume­rīs susti­nē­ret. Con­vo­cā­bat tri­būs, sē in­ter­pō­nē­bat, Col­lī­nam no­vam dī­lēc­tū per­di­tis­si­mō­rum cī­vi­um cōn­scrī­bē­bat. Quan­tō il­le plū­ra miscē­bat, tan­tō hīc ma­gis in di­ēs con­va­lēscē­bat. Ubi vī­dit ho­mō ad om­ne fa­ci­nus pa­rā­tis­si­mus for­tis­si­mum vi­rum, ini­mī­cis­si­mum suum, cer­tis­si­mum cōn­su­lem, id­que in­tel­lēx­it nōn sō­lum ser­mō­ni­bus, sed eti­am suf­frā­gi­īs po­pu­lī Rō­mā­nī sae­pe es­se dē­clā­rā­tum, pa­lam age­re coe­pit, et aper­tē dī­ce­re oc­cī­den­dum Mi­lō­nem.
Ser­vōs agres­tīs et bar­ba­rōs, qui­bus sil­vās pū­bli­cās dē­po­pu­lā­tus erat Etrū­ri­am­que vex­ā­rat, ex Āpen­nī­nō dē­dūx­e­rat, quōs vi­dē­bā­tis. Rēs erat mi­ni­mē ob­scū­ra. Ete­nim pa­lam dic­ti­tā­bat cōn­su­lā­tum Mī­lō­nī ēri­pī nōn pos­se, vī­tam pos­se. Sig­ni­fi­cā­vit hoc sae­pe in se­nā­tū, dīx­it in con­ti­ō­ne. Quīn eti­am M. Fa­vō­niō, for­tis­si­mō vi­rō, quae­ren­tī ex eō quā spē fu­re­ret Mi­lō­ne vī­vō, respon­dit trīduō il­lum aut sum­mum qua­driduō es­se pe­ri­tū­rum: quam vō­cem eius ad hunc M. Ca­tō­nem sta­tim Fa­vō­ni­us dē­tu­lit.