Ciceronis Tusculanarum Disputationum
Cum dēfēnsiōnum labōribus senātōriīsque mūneribus aut omnīnō aut magna ex parte essem aliquandō līberātus, rettulī mē, Brūte, tē hortante maximē ad ea studia, quae retenta animō, remissā temporibus, longō intervāllō intermissa revocāvī, et cum omnium artium, quae ad rēctam vīvendī viam pertinērent, ratiō et disciplīna studiō sapientiae, quae philosophia dīcitur, continērētur, hoc mihi Latīnīs litterīs inlūstrandum putāvī, nōn quia philosophiā Graecīs et litterīs et doctōribus percipī nōn posset, sed meum semper iūdicium fuit omnia nostrōs aut invēnisse per sē sapientius quam Graecōs aut acceptā ab illīs fēcisse meliōra, quae quidem digna statuissent, in quibus ēlabōrārent.
Nam mōrēs et īnstitūta vītae rēsque domesticās ac familiārīs nōs profectō et melius tuēmur et lautius, rem vērō pūblicam nostrī maiōrēs certē meliōribus temperāvērunt et īnstitūtīs et lēgibus. quid loquar dē rē mīlitārī? in quā cum virtūte nostrī multum valuērunt, tum plūs etiam disciplīna. iam illa, quae nātūrā, nōn litterīs adsecūtī sunt, neque cum Graeciā neque ūlla cum gente sunt cōnferenda. quae enim tanta gravitās, quae tanta cōnstantia, magnitūdō animī, probitās, fidēs, quae tam excellēns in omnī genere virtūs in ūllīs fuit, ut sit cum maiōribus nostrīs comparanda?
Doctrīnā Graeciā nōs et omnī litterārum genere superābat; in quō erat facile vincere nōn repugnantēs. nam cum apud Graecōs antīquissimum ē doctīs genus sit poētārum, siquidem Homērus fuit et Hēsiodus ante Rōmam conditam, Archilochus rēgnante Rōmulō, sērius poēticam nōs accēpimus. annīs ferē cccccx post Rōmam conditam Līvius fābulam dedit, C.Claudiō,Caecī fīliō, M.Tuditānō cōnsulibus, annō ante nātum Ennium. quī fuit maior nātū quam Plautus et Naevius. IĪ. sērō igitur ā nostrīs poētae vel cognitī vel receptī. quamquam est in Orīginibus solitōs esse in epulīs canere convīvās ad tībīcinem dē clārōrum hominum virtūtibus; honōrem tamen huic generī nōn fuisse dēclārat ōrātiō Catōnis, in quā obiēcit ut probrum M.Nōbiliōrī, quod is in prōvinciam poētās dūxisset; dūxerat autem cōnsul ille in Aetōliam, ut scīmus, Ennium. quō minus igitur honōrīs erat poētīs, eō minōra studia fuērunt, nec tamen, sī quī magnīs ingeniīs in eō genere extitērunt, nōn satis Graecōrum glōriae respondērunt.
An cēnsēmus, sī Fabiō, nōbilissimō hominī, laudī datum esset, quod pingeret, nōn multōs etiam apud nōs futūrōs Polyclītōs et Parrhasiōs fuisse? honōs alit artēs, omnēsque incenduntur ad studia glōria, iacentque ea semper, quae apud quōsque improbantur. summam ērudītiōnem Graecī sitam cēnsēbant in nervōrum vōcumque cantibus; igitur et Epamīnōndās, prīnceps meō iūdiciō Graeciae, fidibus praeclārē cecinisse dīcitur, Themistoclēsque aliquot ante annōs cum in epulīs recūsāret lyram, est habitus indoctior. ergō in Graeciā mūsicī flōruērunt, discēbantque id omnēs, nec quī nesciēbat satis excultus doctrīna putābātur.
In summō apud illōs honōre geōmetria fuit, itaque nihil mathēmaticīs inlūstrius; at nōs mētiendī ratiōcinandīque ūtilitāte huius artis termināvimus modum. IĪĪ. At contrā ōrātōrem celeriter complexī sumus, nec eum prīmō ērudītum, aptum tamen ad dīcendum, post autem ērudītum. nam Galbam Āfricānum Laelium doctōs fuisse trāditum est, studiōsum autem eum, quī is aetāte anteībat, Catōnem, post vērō Lepidum, Carbōnem, Gracchōs, inde ita magnōs nostram ad aetātem, ut nōn multum aut nihil omnīnō Graecīs cēderētur. Philosophia iacuit usque ad hanc aetātem nec ūllum habuit lūmen litterārum Latīnārum; quae inlūstranda et excitanda nōbīs est, ut, sī occupātī prōfuimus aliquid cīvibus nostrīs, prōsīmus etiam, sī possumus, ōtiōsī.
In quō eō magis nōbīs est ēlabōrandum, quod multī iam esse librī Latīnī dīcuntur scrīptī incōnsīderātē ab optimīs illīs quidem virīs, sed nōn satis ērudītis. fierī autem potest, ut rēctē quis sentiat et id quod sentit polītē ēloquī nōn possit; sed mandāre quemquam litterīs cōgitātiōnēs suās, quī eās nec dispōnere nec inlūstrāre possit nec dēlectātiōne aliqua allicere lēctōrem, hominis est intemperanter abūtentīs et ōtiō et litterīs. itaque suōs librōs ipsī legunt cum suīs, nec quisquam attingit praeter eōs, quī eandem licentiam scrībendī sibi permittī volunt. quārē sī aliquid ōrātōriae laudis nostrā attulimus industriā, multō studiōsius philosophiae fontis aperiēmus, ē quibus etiam illa mānābant. IV.
Sed ut Aristotelēs, vir summō ingeniō, scientiā, cōpiā, cum mōtus esset Īsocratīs rhētoris glōria, dīcere docēre etiam coepit adulēscentēs et prūdentiam cum ēloquentiā iungere, sīc nōbīs placet nec prīstinum dīcendī studium dēpōnere et in hāc maiōre et ūberiōre arte versārī. hanc enim perfectam philosophiam semper iūdicāvī, quae dē maximīs quaestiōnibus cōpiōsē posset ōrnātēque dīcere; in quam exercitātiōnem ita nōs studiōsē [operam] dedimus, ut iam etiam scholās Graecōrum mōre habēre audērēmus. ut nūper tuum post discessum in Tusculānō cum essent complūrēs mēcum familiārēs, temptāvī, quid in eō genere possem. ut enim anteā dēclāmitābam causās, quod nēmō mē diūtius fēcit, sīc haec mihi nunc senīlis est dēclāmātiō. pōnere iubēbam, dē quō quis audīre vellet; ad id aut sedēns aut ambulāns disputābam....
Itaque diērum quīnque scholās, ut Graecī appellant, in totidem librōs contulī. fīēbat autem ita ut, cum is quī audīre vellet dīxisset, quid sibi vidērētur, tum ego contrā dīcerem. haec est enim, ut scīs, vetus et Sōcratica ratiō contrā alterīus opīniōnem disserendī. nam ita facillimē, quid vērī simillimum esset, invenīrī posse Sōcratēs arbitrābātur. Sed quō commodius disputātiōnēs nostrae explicentur, sīc eās expōnam, quasi agātur rēs, nōn quasi nārrētur. ergō ita nāscētur exōrdium: V.
Mālum mihi vidētur esse mors. Iīsne, quī mortuī sunt, an iīs, quibus moriendum est? Utrīsque. Est miserum igitur, quoniam malum. Certē. Ergō et iī, quibus ēvenit iam ut morerentur, et iī, quibus ēventūrum est, miserī. Mihi ita vidētur. Nēmō ergō nōn miser. Prōrsus nēmō. Et quidem, sī tibi cōnstāre vīs, omnēs, quīcumque nātī sunt eruntve, nōn sōlum miserī, sed etiam semper miserī. nam sī sōlōs eōs dīcerēs miserōs quibus moriendum esset, nēminem tū quidem eōrum quī vīverent exciperēs —moriendum est enim omnibus,— esset tamen miseriae fīnis in morte. quoniam autem etiam mortuī miserī sunt, in miseriam nāscimur sempiternam. necesse est enim miserōs esse eōs quī centum mīlibus annōrum ante occīdērunt, vel potius omnīs, quīcumque nātī sunt. Ita prōrsus exīstimō.
Dīc quaesō: num tē illa terrent, triceps apud īnferōs Cerberus, Cōcȳtī fremitus, trāvectiō Acherontis, ’mentō summam aquam attingēns ēnectus sitī’ Tantalus? tum illud, quod ’Sīsyphus versat saxum sūdāns nītendō neque prōficit hīlum?’ fortasse etiam inexōrābilēs iūdicēs, Mīnōs et Rhadamanthus? apud quōs nec tē L.Crassus dēfendet nec M.Antōnius nec, quoniam apud Graecōs iūdicēs rēs agētur, poteris adhibēre Dēmosthenen; tibi ipsī prō tē erit maxima corōna causā dīcenda. haec fortasse metuis et idcircō mortem cēnsēs esse sempiternum malum. VĪ. Adeōne mē dēlīrāre cēnsēs, ut ista esse crēdam? An tū haec nōn crēdis? Minimē vērō. Male hercule nārrās. Cūr? quaesō. Quia disertus esse possem, sī contrā ista dīcerem. 11 Quis enim nōn in eius modī causa? aut quid negōtiī est haec poētārum et pictōrum portenta convincere? Atquī plēnī librī sunt contrā ista ipsa disserentium philosophōrum. Ineptē sānē. quis enim est tam excors, quem ista moveant? Sī ergō apud īnferōs miserī nōn sunt, nē sunt quidem apud īnferōs ūllī. Ita prōrsus exīstimō. Ubi sunt ergō iī, quōs miserōs dīcis, aut quem locum incolunt? sī enim sunt, nusquam esse nōn possunt. Ego vērō nusquam esse illōs putō. Igitur nē esse quidem? Prōrsus istō modō, et tamen miserōs ob id ipsum quidem, quia nūllī sint. 1
Iam māllem Cerberum metuerēs quam ista tam incōnsīderātē dīcerēs. Quid tandem? Quem esse negās, eundem esse dīcis. ubi est acūmen tuum? cum enim miserum esse dīcis, tum eum quī nōn sit dīcis esse. Nōn sum ita hebēs, ut istud dīcam. Quid dīcis igitur? Miserum esse verbī causā M.Crassum, quī illās fortūnās morte dīmīserit, miserum Cn.Pompēium, quī tanta glōria sit orbātus, omnīs dēnique miserōs, quī hāc lūce careant. Revolverīs eōdem. sint enim oportet, sī miserī sunt; tū autem modo negābās eōs esse, quī mortuī essent. Sī igitur nōn sunt, nihil possunt esse; ita nē miserī quidem sunt. Nōn dīcō fortasse etiam, quod sentiō; nam istūc ipsum, nōn esse, cum fuerīs, miserrimum putō.
Quid? miserius quam omnīnō numquam fuisse? ita, quī nōndum nātī sunt, miserī iam sunt, quia nōn sunt, et nōs, sī post mortem miserī futūrī sumus, miserī fuimus ante quam nātī. ego autem nōn commeminī, ante quam sum nātus, mē miserum; tū sī meliōre memoriā es, velim scīre, ecquid dē tē recordēre. VĪĪ. Ita iocāris, quasi ego dīcam eōs miserōs, quī nātī nōn sint, et nōn eōs miserōs, quī mortuī sunt. Esse ergō eōs dīcis. Immō, quia nōn sint, cum fuerint, eō miserōs esse. Pugnantia tē loquī nōn vidēs? quid enim tam pugnat, quam nōn modo miserum, sed omnīnō quicquam esse, quī nōn sit? an tū ēgressus portā Capēna cum Cālātīnī, Scīpiōnum, Servīliōrum, Metellōrum, sepulcra vidēs, miserōs putās illōs? Quoniam mē verbō premis, posthāc nōn ita dīcam, miserōs esse, sed tantum miserōs, ob id ipsum, quia nōn sint. Nōn dīcis igitur: ’miser est M.Crassus’, sed tantum: ’miser M.Crassus’? Ita plānē.